Aliquotiens hoc in blogo scripsi me birotare amo. Itaque heri primum hoc in anno birotavi. Non multum nam circa XLVII kilometros sed valde contentus sum. Semper birotatio animam meam bonam facit et mubes atras quae in capite mea nascuntur pellit, nescio quare. Saepe in Plonia terra mea mense Martio tempus placidus non est, semper frigus interduum etiam nix esse potest. Heri autem aliter tempus erat, placidus amenus temperatura plus quam 25 gradu Celsianos.
Itaque mihi birotare necesse esse cogitavi, birotam meam tuli et per regionem circumiacentem properavi. Eram apud lacum Pogoria in urbe Quercubus Fossorum (Dabrowa Górnicza) non procul oppido meo sito. Quamquam tempus erat calidus serenusque tamen lacus glacie operiebatur, non crasso nam non sentio glacies ille hominem sustinere potuisse sed anseres et aliae aves super glaciem ambulaverunt. Numquam in eo loco tam ocius mense Marto fuissem numquam lacum Pogoria glacie opertum vidi. Placut mihi itaque, valde placuit imprimis pulchra erat dissimilituto inter calorem solis et multis hominibus verano modo vestitis et glacie in lacu. Semper mihi tales res placent.
Sed postea domum reverti nam birotando valde fessus eram et in fine peregrinationis vix birotare potui. Ignoscite mihi, primum hoc in anno birotavi itaque non sum valde exercitatus et non possum birotare multos kilometros sicut mense maio vel vereni tempore mihi mos est. Spero tamen talem temporem etiam in proximis anni habebimus, nam semper calor solis mihi gratus est.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz