czwartek, 29 marca 2012

CCXLVIII. Somni mei - somnus capsellarius

Heri permirum somnum habui. Mirificae autem non res quae in somno vidi erant sed si ita dicere possim modus narationis vel modus visionis mae. Nam is somnus erat eo modo quam olim homines fabulas describebant illo  capsellario modo. Itaque unus homo narrat nobis historiam et in ea fabula aliquis incipit narrare suam fabulam at in ea fabula iterum aliquis incipit narrare aliam fabulam, et aliquis aliam. Tantum potestas scriptoris ut non erret in fabula dicenda vel scribenda finem capsellum facere poterat.

Et ego heri talem somnum somniavi quam apellavi somnum capsellarium. Nam somniavi me in urbe Malbork (is vetus Poloniae urbs in quo erat olim caput Ordinis Militum Sanctissimae Mariae Teutonicorum in Prussia) esse. In excursione eram sicut viator vel periegeta cum aliis hominibus. Ambulabamus per urbem et multa aedificia et castellum verus hoc in urbe situm spectabamus. Una colloquebamur de varis nugis. Tum ego incipi fabulam allis narrare de mea prima excurione in ea urbe. Me in hanc urbem una cum amicis aliquando quando iuvenis essem properavisse dicebam, et de varis rebus quae tum factae sunt eis narravi. Narrabam de ecclesia in qua eramus et foro urbis in quod merces vendebamus, et variis aliis rebus. Interea ego narravi me in pirma excursione narrare amicis de variis aliis rebus quae in allis locis tomporibusque a me factae sunt. Non possum vobis accurate scribere quidnam eae res erant in Malbork et aliis urbibus facte nam oblitus sum quid in somno diceram.

Explicatio:
Ego in vero mundo non in somno eram in urbe Malbork sed non cum amicis at cum parentibus meis ante decem annos, sed numquam fui in ecclesia illius urbis neque umquam facte sunt res de quibus in somno meo aliis narravi. Itaque quamvis omnia vera non essent, non menes res false essent. Itaque amici mei cum quibus me fuisse in ea urbe somniavi, erant veri mei amici tempore scholae primariae et secundariae cum quibus in variis locis eram (sed non in urbe Malbork neque in ecclesia vel foro eius urbis). Sed numquam facte sunt cum esi tales res quae vidi hoc in somno.

Possit aliquis explicare quare tales res vidi in somno? Quare amicos vidi quos per multos annos in vero mundo non vidi?  Quid talis visio significare potest? Est ne bonum amicos per multos annos non spectatos videre una cum eis ludere vel non? Est ne bonum in ecclesia esse vel in foro? Vel est-ne bonum se periegetam esse videre et aedificia moedievali modo aedificata spectare interea aliis spectatoribus miram falsamque historiam narrando? Nescio, sed spectabimus!

2 komentarze:

  1. rękopis znaleziony w Saragossie ;)

    OdpowiedzUsuń
  2. Na przykład. Tylko ciekawe czemu w moich snach pojawiły się takie wizje. :D

    OdpowiedzUsuń

Link within

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...