czwartek, 15 marca 2012

CCXIV. Triangulus Trium Imperatorum

Non procul urbe ubi vivo est locus in polonica lingua dictus "Triangulus Trium Imperatorum". Hoc enim loco tempore XIX aetatis fines erant inter trium illorum imperiorum qui Poloniam anno 1795 inter se partiterunt. Itaque Imperio Austriaco, Regno Prussie et Imperio Russiae. Imprimis hoc loco finis trium imperiorum erat ab anno 1846 post finem Reipublicae Cracoviensis qua republica annis 1815-1846 existebat.

Nomen Triangulum trium imperatorum fuit in usu imprimis ab anno 1871 quo in anno post unitatem Germaniae finis fuit Regno Prussie - conditum est autem tum Imperium Germanicum. Hoc modo tres imperatores - Imperator Austro-Hungariae, Imperator Germaniae et Imperator Russiae terram nostram (scilited poloniam) inter se habuerunt et eo modo nomen locu quo inloco finies inter eorum coniuncti erat nomen Triangulum Trium Imperatorum cepit.

Triangulus ille est locus ubi duo flumines inter se coniungant et eo modo triangulum faciunt. Fluvii illi sunt Przemsza Alba et Przemasz Nigra. Locus valde notus fuit tempore Imperii Germaniae. Ad finem primi belli mundani locus in paene tota Europa fuit magni monenti et fere ab omnibus notus. Multi viatores hoc in loco veniebant triangulum gloriosum spectare cupientes. Ephemerides Germanicae in prima parte seculi XX scribebant circa 3 - millibus viatorum in hoc loco venire. In fluvio autem erant duae naves vaporae impulsae quibus viatores properare et locum spectare possent. Erat autem non procul turris Bismarki de quo turrem quoque totam regionem triangulumque viatores spectare poterant. (Turris Bismarki facta est anno 1907 deleta   anno 1937 iussu voievodis Michal Grazynski).

Post autem primum et secundum bellum mundanum locus oblitus est et hodie non tantum in Europa et Polonia sed etiam in Silesia habitantes non semper sciunt quem locum Triangulus Trium Imperatorum significat.  Ultimis annis nonulli in terra nostra student ut memoria eius loci oblita non est et musaeum aperire conantur.


Hic est cartula postalis cum Triangulo Trium Imperatorum tempore Imperio Germaniae facta

Hic est imago Trianguli anno 2008 facta (non a me sed tantum in interrete inventa)



2 komentarze:

  1. "Poloniam anno 1975 inter se partiterunt" - revera est? anno 1975?

    OdpowiedzUsuń
  2. Menda mea est. Ego anno 1795 scribere debui. Corrigendum est.

    OdpowiedzUsuń

Link within

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...