Blog poświęcony, przemyśleniom, okolicy, Czeladzi, Jurze, i wszystkiemu co tylko przyjdzie mi do głowy.
czwartek, 13 lipca 2017
CDLXXIX. Hortus Apum
Ultimis diebus pedes meae dolebant nam mense Maio et Iunio nimis multum currebam birotebamque. Itaque debebam parvius lentiusque exercere, non cuurrere prope viginti kilometros ut mos est meus sed parvo minus. Quoque tempus non favet nam me caelo serene et pulchrio, sole solescente currere placet. Sed animam homini audenti nihil turbare debet et quamquam paulo minor etiam currebam hodie paene 13 kilometros. Timebam ne imber fiat et longe ab domo meo abesse currere nolui. Sed per meam urbem et urbem viciniam quod urbs Siemianovicensi nomen habet currebam. In urbe Siemianovicensi est hortus nominatus in lingua polonorum Pszczelnik quod Latine Hortus Apum nominare posse. Hortus ita nominatur nam olim multae apes ibi curabantur. Nunc autem in loco ubi ad hortum intrare posse sunt duae imagines apium magnitudine hominis, pulchris coloribus picte et ornate. Quisuqe apis aliquas res ad athleticam pertinentes tenet, itaque altera tenet pilam vel pedifolium altera autem manubriatum ad teniludum aptum. Videte autem in horto apes non per flores volare sed ludere, none id mirum viderur? Ipse autem hortus non est magnus sed prope tres milia passuum ab meo domo abest itaque si a hortum et retro curres pulchrum exercitationem facere potes. Sed satis de horto, de apibus et de curratione mea, nam revertendum est mihi ad librum quam lego.
Subskrybuj:
Komentarze do posta (Atom)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz