niedziela, 3 maja 2015

MCCV. De Fluvio Aureo usque ad Olstiniam

Primaribus diebus Maialis tempestate mala non possum nihil nisi domo sedere librosque legere. Sed hodie die calidiore facto aliquantum birotavi. Eram in regione Jura et ad oppidum cuius nomen est Fluvius Aureus perbirotavi. Ibi est lacus parvus quo in loco diebus festibus homines advenire et otio fruere solent.  Postquam properavi ad alterum oppidum cui nomen Olstinum est. Nunc est oppidus parvus nulli momenti, sed habet castrum magnum moedievalemque olim a Casimiro illo Magno nominato factum. Id oppidum quoque multus homines allicit qui ibi castrum spectant, birotant et regione pulchra, rupibusque magnis plena delectantur. Ego saepe ibi sum nam non procul parvam villam habeo ubi quando otiosus sum et tempus est calidus sum et per eam regionem multum birotare soleo.

Hodie LXV kilometros birotavi et talem longitudunem neque bonam neque malam aestimo. Non male birotare possum sed virtus mea etiamnum non talis est qua annis proximis fuit. Sed res me non molestat qua quotannis optimam virtutem ad birotandum imprimis mensibus Iulio et Augusto habeo, si eo anno talis sis gaudebo.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz

Link within

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...