Hodie autem in animo meo est describere historiam oppidi meo id est Cheladiae (polonice Czeladź). brevissimam.
Chelad quamvis oppidum parvum nunc est habet longam historiam si eam cum finitimis Poloniae urbis comparare velis, nam scio multi oppidi in terras regione Mediterraneo sitas longiorem historiam habent. Itaque quamvis lectoribus qui in illis terris habitant historia urbis meae parva et brevis esse possit estimare eam debetis cum Poloniae historiam comparantes, quae historia mille tantum annos habet.
Itaque Chelad est oppidum veterrimum in regione Poloniae Lacuna Quercubosa nominato (talis verbis nomen polonum Zagłębie Dąbrowskie reddi nam nescio quare id aliter scribere possim) et unum de veterrimis in tota Silesia. Nescimus quo in anno Chelad secundum legem oppdidum facta est sed scimus anno MCCXXVIII primum scriptor quidam scripsit nomen urbis nostrae - scilitet in lingua Latina, nam tum Lingua latina erat in usu in Polonia praecipue in scribendo.
Oppidum nostrum situm est in regionem quo olim erat Ducatus Sevierense terra cum Polonia confederata sed neque Polonia, nam suas leges habebat, et Episcopus Cracoviensis eam gubernabat (aliquando quoque scripturus sum historiam Ducatu Severense in lingua latina). Chelad erat pars illo Ducatu ab anno 1443 usque ad annum 1790. Anno 1665 ab Gotis (Suedis) occupata et deleta fuit in illo bello in polonia notissimo "Diluvium" nominato quod bellum ab claro Polono scriptore Sienkiewicz olim dcescriptum erat (sed urbs nostra nimis parva est et scriptor ille nihil de ea in libro suo descripsit).
Anno 1790 Senatus Quatroannis fecit finem Ducatu Severense et anno 1792 Chelad urbs Libera Rei Publicae Poloniae Facta est. Sed anno 1795 erat Fnis Res Publicae Poloniae Prime, quo in anno Polonia patra nostra de mundo deleta ab tres imperis partita fuit, scilitet Imperio Prussiae, Russiae et Austriae.
Chelad erat in ea parte Poloniae quam Russia gubernabat, sed non procul ab nostra urbe erat ille clarus locus Triangulus Trium Imperatorum nominatus, de quo antea scripsi, quo in loco tria illa Imperia inter se attingerant.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz