Ut scripsi scripsi scribendum est autem denuo historiam rerum in imagine meo tantum gestarum. Sunt enim res quae re vera factae sunt et illae res historici scribunt res gestas eas nominantes, sunt quoque res quae in animo tuo tante factae sunt et eas nullus rerum gestarum scriptor describere vult. Me autem rerum in imagine gestarum scriprorem dicere potestis si vultis, nam eas res valde amo describere et animo meo vertere.
Heri autem somniavi me non procul a mari esse in sinu, magno et quieto. In alta ripa stabam in parva silva inter arbores et caeruleum mare spectabam. Mare etat quietum valde undae erant parve, nullus navis, nullus lembus, neminem in mari videri potuisse sentio. Supra erat acta arenosa sed de colle eam spectatus quoque nullum hominem in harena vidi ne parvum liberum ludentem. Post me autem erat oppidum non magnum oppido maritimo in Polonia sito simile ubi ante aliquot annos in schola secundaria eram, sed non tempore feriarum, nam tum ferae mihi non fuerant sed lectiones habebam in eo loco. Eram enim in schola viridis.
Schola autem viridi est cum liberi una cum magistris in loco aliquo procul a schola et a urbe suo properent (imprimis loco maritimo vel montanoso) et ibi discunt sicut in scola sua, lectiones habentes. Et oppidum quod vidi simile erat illo oppido Mons Flaconum nominato in regione maritima in Polonia septentrionale. Id oppidum quoque habet tales altes ripas cum saxis magnis unde deorsum mare et sinus maris spectare posse. Sed re vera nescio erat-ne illo oppido in quo in somno fueram Mons Falconum vel non nam sicut scire debeatis in somnis omnia esse possit et numquam scis est-ne verum quod vides vel fortasse falsum. Nemo scit. Sed caeruleum mare me vidisse scio, et magnum sinum, id sine dubio vobis scribere possum. Quoque memini alias res in somno meo in ea urbe facta sunt sed eas in memoriam accurate meam redigere nullo modo possum, ignoscete mihi.
Nescio nonne id est verum sed legi hodie, quod somniorum interpretatores putant mare quietum videre et sinum spectare rem bonam significare. Scribunt autem sinum videre futuram vitam bonam sine curis significare felicem senectutem, divitiasque simile mare quietum videre bonum tempus significare. Miror itaque num id verum esse possit, venture sunt mihi res bonae, prosperaeque?
Difficile est creditu.
Non fallunt me illi somnorum interpretatores tales res dicentes? Nescio, nam ut aliquotiens in praeterito meo blogo scripsi Iuppiret in somnis varias res nobis dicere solet, non semper veras. Nunc, ut semper in memoriam vestram redigete versus de geminis portis somniorum et semper scire debetis nihil esse certum quam portam nunc Deus nobis aperuit, et ego quoque nescio, spectabimus mox, et tum videbimus, recte-ne illi somniorum interpretatorer dicent an non.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz