niedziela, 11 listopada 2012

CCCXLVII. Denuo de somnis


Hodie denuo somnum mirum habui. Ego in domo meo eram et tum tempestas magna imberque factus est. Vidi imbrem permagnum quasi Dei omnem aquam qua in mundo esse  in imbrem mutavissent et hoc in loco ubi ego habito de caelo deiecissent. Ad fenestram properavi, spectavi, imbrem vidi, guttae eius magne erant, et in via quam de fenestra videre possum vere rivi aque fluebant, rapidi et profundi. Et tum in caelum spectavi. Et rem vere mirificam vidi. In caelo luna erat, luna plena, pulchra, luminosa, candida. Quid mirum? Hm, re vera non una, duae vel tres lunae fuerant. Duae magnae et tertia parva. Omnes pulchre, omnes luminosae, omnes candidae, omnes spectavi oculis apertis. Lunae per caelum fluebant currentes inter se, tum una post aliam tum secunda post primam inter se latebant. Mirifica visio. Tales lunae tam pulchrae tam magnae, sed quare tres? Dicite mihi quare tres non una? Unam lunam videre nihil mirum sed tres?

Legi in pagina ubi descriptiones interpretationesque somniorum sunt - imbrem magnum videre rem esse bonam, quoque luna praesterim, luna pulchra, candida et speciosa nihil malum sed bonas res significat. Sed una luna. Nihil autem descripsit quid duae vel tres significant, fortasse raro aliquis de duas lunas somniavit. At ego somniavi. Vidi autem in una pagina interpretationem duas lunas videre est duas feminas cognoscere et dificultates habere quam earum eligere :D Qui scit. Sed lunes eae quas vidi clare et manifestae erat. Possum mones et crateres in superficie eius videre spectareque quasi in telescopum spectarem, nam luna non parva ut in caelo esse solet, sed magna aliquoties maiora quam solita erat. Tam magna ut eam spectare quisque voluisset, si talem vidisset. Vere dicere posuum velim talem pulchram lunam die aliquo in vero mundo quoque videre non in somnis tantum. Sed spes res vana et fluxa est, et numquam vitam veram talem quam somnios esse nominare possum. 

2 komentarze:

  1. Trzy księżyce??? Eheu!!! - Astygmatyzm oczu...zmęczenie lub... Bibulus??? - Impossibile..
    Vale et impera!!!

    OdpowiedzUsuń
  2. Fortasse imbosibile, sed tres vidi, duae erant permagnae et tertia luna paululum minora, bene memini :) In somnis nihil mirum, omnia possibile.
    Vale :)

    OdpowiedzUsuń

Link within

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...