Multos annos in urbe mea vivo et multos annos per vallum quo rivus per urbem mean praeterfluens cingitur ambulare amo. Et ab adulescentulo vadans, nonullis annis paene cotidie, per hunc vallum, numquam hoc in loco anguem videbam, talem qualem ultimis diebus vidi. Est autem haec rivus Brinica nominatus vere rivus squalidus valde. Olim, cum adulescens essem tam squalidus esset ut color eius paene niger, et nihil per eum videre potuisses si quamvis voluisses. Sed nunc, post multos annos, multi fabricis in Silesia et in urbe mea clausis, aer et aqua puriori sunt quam olim erant. Itaque rivus tunc sine vita nullis animalibus habitatus nunc anatibus et tempore brumali cycnis plenus. Sed quamvis purior et pulchrior quam olim esset rivus hoc adhuc sordidus est. Quid multa. Non speravi me hoc in loco anguem in vallo in herba se occultare videre posse, nam numquam videram hoc in loco talem bestiam feram. Et anguem non veram bestiam sed aliquum omnium rerum futurarum sperare potuissem nisi mater mea dixit mihi se adulescentam multos angues circa hunc rivum in herba fuisse. Itaquee talis est mutatio rerum, multos ante annos angui multi,me adulescentulo nulli, nunc autem ulli sunt.
a.d. VIII Kalendas Augustas
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz