poniedziałek, 15 lutego 2016

MCCCXLI. De urbe Chelad

In mentem meam venit ut descriptionem oppido meo Latine faciam. Itaque in animo meo est seriem notationum facere de meo oppido propinquitatisque eius et de regione quo habito. De eius historia, locis ad spectandum dignis, plantisque et similibus rebus quae in mentem meam veniat que mihi magni momenti esse videbuntur.

Urbs mea Chelad nominata est oppidum in Polonia meridionali situm in palatinatu Silesiano, non procul ab urbe Bendin in regione post fodinario. In meo oppido et in omnia regione multae fodinae carbonariae erant ab XIX seculo usque ad temporem cum ego puer parvus eram. Tum gubernariones fodinae claudere incipiebant et nunc paene nullam fodinam hoc in regione invenire posses. Exempli grata in mea urbe erant olim tres fidine carbonarie nunc ne unam invenires si quereres.
In historiae regio mea pars Poloniae Minoris erat sed nunc ad palatinatum Silesianum pertinet. Per oppidum medius fluvius Brynica nominatus perfluit. Est unus de vetussimis urbis in regione nam ab seculo decimo tertio iure urbs nominatur.
Nunc numerus hominum urbem habitantium decrescit nam olim anno MCMLX paene quadraginta milia hominum in urbe erant, nunc (anno MMX) autem solum sicut informationes quas habeo indicant solum triginta tres milia remanerunt. Et tali modo res se habent in omnia regione Silesiana, qua populatio eius decrescit. Est una de cregionibus Poloniae ubi poulatio citissime decrescit,  quod doleo.


Brak komentarzy:

Prześlij komentarz

Link within

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...